Collegium Christi (Christopolis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Discipuli et magister, circa 1903.
Quadrangulum et cenatio.
Quadrangulum et aedificia.
Cappella.
Manus harpasti, 1940.
Discipuli ornatum collegii gerunt.

Collegium Christi[1][2] est secundarium puerorum oecotropheum et schola diurna libera et Anglicana, Christopoli in media urbe Novae Zelandiae sita. Quod collegium, schola primis colonis dicata annoque 1850 a Reverendo Henrico Jacobs Lytteltoniae in oppido condita, est veterrima schola libera Neozelandiensis. Huic institutioni hodie sunt 647 fere discipuli ab anno scholastico nono ad annum scholasticum tredecimum. Sententia scholae est "Bene tradita, bene servanda."

Inter notissimos scholae alumnos fuit Carolus Upham (1908–1994), unus e tribus hominibus qui Crucem Victorianam bis accepit, solus qui duas cruces Victorianas per secundum bellum mundanum accepit, et solus miles pugnans qui hoc praemium bis accepit.[3] Upham ergo miles Consortionis Populorum per illum bellum decoratissimus saepe appellatur.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice Christ's College.
  3. "Captain Charles Upham VC & Bar". The Daily Telegraph. Londinii. 23 Novembris 1994 .
  4. "Charles Upham—reluctant hero". TVNZ .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gustafson, Barry. 1986. The First 50 Years: A History of the New Zealand National Party. Aucopoli: Reed Methuen. ISBN 0474001776.
  • Pearce, Suzannah, ed. 2007. Wells Murray Charles. Who's Who in Australia Live! Melburnii Septentrioonali: Crown Content Pty Ltd
  • Sewell, Henry. 1980. The Journal of Henry Sewell 1853–7, vol. I, ed. W. David McIntyre. Christopoli: Whitcoulls Publishers. ISBN 0723306249.
  • Wigram, Henry. 1916 The Story of Christchurch, New Zealand. Christopoli: Lyttelton Times.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Christi Christopolis spectant.