Colax (Plautus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Colax est comoedia poetae Latini Plauti hodie deperdita, qui fabulam Graecam Menandri, eodem titulo inscriptam, in Latinum sermonem convertit. Hunc titulum Graecum latine "Adsentator" vel "Subblanditor" interpretari possis.

Aliquot post annos Terentius et ipse duas personas (militem et parasitum) e Colace Menandreo in Eunuchum suum transtulit : quam ob rem a nescio quo malevolo furti litterarii accusatus, sese in prologo fabulae purgavit, ubi de "Naevi et Plauti vetere fabula" loquitur. Utrumne Naevius et Plautus hanc fabulam una scripserint an uterque poeta separatim Menandri Colacem imitatus sit, incertum est.

Quinque versus tantum exstantes Colaci Plautino sine dubio adtribui possunt, quorum tres nobis servavit Marcus Aurelius Caesar in epistola quadam ad Frontonem magistrum :

"Qui data fide firmata fidentem fefellerint,
subdoli subsentatores, regi qui sunt proxumi,
qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animo habent"

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.