Colatura de alleculis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ampullae colaturae de alleculis Citariae in oppido confectae sicut in Italia venditantur. Ad fundum pasta vermiculata sicca videtur

Colatura de alleculis,[1] vulgo Colatura di alici, est liquamen in oppido Citaria Campaniae e fermentatione piscium speciei Engraulidis encrasicoli factum.

Gastronomia Neapolitana: pasta vermiculata ex allio oleoque (spaghetti aglio e olio), ingredientibus separatim monstratis: pastae vermiculatae Granianensi adstant allia, capsica semisicca, lagena colaturae de alleculis

Haec confectio (garo vel liquamine antiquorum haud dissimilis) primum anno 1807 reperta est a Nicolao Onorati, qui se "Columella" nuncupavit, annoque 1818 descripta est:

Elassi mesi 6. dalla salata, si buca con succhiello la pancia del barilotto, e 'l sugo, che si dice volgarmente zuco e colatura, si serba entro a' fiaschetti, con avvalersene in tutto l' anno per condire riso, maccheroni, e cose simili, e per versarlo di tempo in tempo su le alici medesime chiuse ne' barilotti, e cominciate ad usarne

("Piscibus menses sex salsatis, venter cupellae ope terebrae aperitur et liquamen [vulgo zuco et colatura dictum] in ampullis servatur. Per totum annum ad oryzam, pastam resque his similes condiendas adhibetur. Interdum in ipsos pisces, tam cupellis iacentes quam consumi incipientes, inspergitur").[2] Colatura di alici di Cetara a mense Octobri 2020 est appellatio in Europa protecta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. #Onorati (1818) pp. 436-437

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]