Codex Bellunensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Centaurea major" (Centaurium erythraea) e paginis supplementariis Codicis Bellunensis

Codex Bellunensis est liber saeculo XV ineunte manu scriptus hodie in Bibliotheca Britannica servatus sub siglo Add. 41623. Imagines summa cura factae plantarum fere 200 prope Bellunum florentium comprehendit. Textus praesertim e versione Latino operis de materia medica Dioscoridis componitur, additis opusculis duobus de astrologia plantarum, videlicet De virtutibus herbarum ad Thessalum philosophum attributo alioque eiusdem tituli ad Alexandrum Magnum adscripto,[1] insuper Hippocratis et Hippocentauri de medicina et chirurgia dialogum. Codex a principio ad "magistrum Pandulphum capellanum" pertinuit et fortasse ab eo confectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eadem opuscula in codice botanico olim Heidelbergensi saec. XVI reperiuntur (Bibliotheca Apostolica Vaticana Pal. lat. 1277; cf. etiam David Leith, "Painting Plants in Roman Egypt")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Minta Collins, Medieval Herbals: The Illustrative Traditions (Londinii: British Library, 2000) pp. 280-81, p. 297, tab. 80
  • Robin Flower, "A North Italian Herbal of the Fifteenth Century" in British Museum Quarterly vol. 3 (1928) pp. 55-56
  • Wolf-Dieter Müller-Jahncke, "Die botanische Illustratione des 14. und 15. Jahrhunderts in Italien" in Wolfram Prinz, Andreas Beyer, edd., Die Kunst und das Studium der Natur vom 14. zum 16. Jahrhundertby (Coloniae Agrippinae: Acta humaniora, 1987) pp. 75-81, praecipue p. 78, tab. 4
  • Paolo Pellegrini, "Ancora sul Codex Bellunensis: London, British Library, 41623. Appunti linguistici e codicologici" in Archivio storico di Belluno, Feltre e Cadore vol. 88 (2007) pp. 197-216
  • Enrico Vettorazzo, Giordana Canova Mariani, edd., Codex Bellunensis: erbario bellunese del 15. secolo, Londra, British Library Add. 41623: facsimile e commentario. 2 voll. Feltre: Parco nazionale dolomiti bellunesi, 2006 Descriptio huius editionis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Lapatium acutum" (Rumex obtusifolius syn. R. acutus) e paginis supplementariis Codicis Bellunensis