Codex Aleppensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Codex Aleppensis fuit usque ad annum 1947, cum laesus est, antiquissimum exemplar integrum Bibliorum Hebraicorum, quod textum a Masoretis elaboratum praebet. Nunc 295 ex pristinis 487 (secundum alios: 480) foliis continet et Hierosolymis in Museo Israelis in Sanctuario Libri asservatur.

Origo[recensere | fontem recensere]

Consonantes codicis circa annum 920 in vel prope Tiberiam (Israel) a librario Sch'lomo ben Buya'a exscriptae sunt. Tum textus ab Aaron ben Mosche ben Ascher diligenter examinatus, vocalizatus et notis Masoreticis auctus est. Ben Ascher fuit ultimus et notissimus homo gentis Ben Ascher ex Tiberia, qui accuratissimam Masorae et igitur Veteris Testamenti lectionem elaboravit.
Codex a prinicipio exemplari esse debebat. Solis sollemnitatibus Pascha, Hebdomadarum et Tabernaculorum ex eo recitabatur; alias Bibliorum peritis quaestionibus solvendis servibat.

Quae post codicem laesum contineatur[recensere | fontem recensere]

Initium et finis manuscripti nec non singulae paginae mediae desunt.

Textus hodiernus ultimo verbo versus Deuteronomii 28,17 (ומשארתך, "et pistrinum tuum") incipit.

Sequuntur libri Iosue, Iudicum, 1. Samuelis, 2. Samuelis, 1. regum, 2. regum, Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Osee, Ioel, Amos, Michaeae, Nahum, Habacuc, Sophoniae, Zachariae, Malachiae, 1. Paralipomenon, 2. Paralipomenon, Psalmorum, Iob, Proverbiorum, Ruth, Cantici Canticorum.

Ultimum folium verbis בנות ציון ("filiae Sion") in Cantico Canticorum 3,11 finitur.

Desunt: Finis Cantici Canticorum, Ecclesiastes, Lamentationes, Esther, Daniel, Esdra, Nehemia.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Würthwein: Der Text des Alten Testaments. Eine Einführung in die Biblia Hebraica. 4. ed. aucta. Württembergische Bibelanstalt, Stuttgardiae 1974, ISBN 3-438-06006-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Codicem Aleppensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]