Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cocktail Molotov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bombae Molotov paratae, Kioviae anno 2014

Cocktail Molotov[1] (vel interdum bomba Molotov) est nomen solitum granatarum manuariarum simplicium, quae sine difficultatibus a quolibet factae esse possunt. Lagona est vitrea benzino vel ceroleo vel alio umore flammabili plena cum filo vel linamento aliquo, quo inflammatur. Lagona iacta dispergitur et simul scopus igni vix extinguibili ardet.

Ignis Graecus est telum huiusmodi antiquius. Saeculo vicesimo contra autocurrus armatos tela talia in usum veniunt. Iam tempore Belli orbis terrarum prioris milites granatis huiusmodi usurpabantur.

Nominis origo non plane certa est. Saepius dicuntur milites Finnici tempore Belli Hiberni Finniae et Unionis Sovieticae lagonas tales explosibiles cocktail nominare, cum lagonae essent, et a Venceslao Molotov, tunc administrationis Sovieticae principe, iocose se dona talia accepisse dicere (vel ei destinare); per diaria Europaea nomen divulgatum est. In Russia solum annis nonagesimis saeculo XX hoc nomen lagonae inflammantis multis notum factum est.

In nonnullis nationibus (e.g. in Civitatibus Foederatis et in Ruthenia Alba) ipsa praeparatio bombarum Molotov iure prohibita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]