Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cochlear (instrumentum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Coclear moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Coclear. Please give your opinion on the talk page.
German language
Deutsch
Der Vorschlag steht, diese Seite nach Coclear zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Coclear. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Cochlearia lignea. Homines Betsileo Madagascariae, saeculo undevicensimo.

Cochlear est instrumentum escarium quod in parvo levique, ovato rotundove poculo manubriato consistit. Cochlearia praecipue ad mensan exstruendam adhibentur, sed etiam in cibo parando ad metienda, miscenda, excitanda, iactanda elementa. Cochlearia hodierna ex metallo (insigniter argento, aut laminato aut solido), ligno, porcellana, vel plastica fabricantur. In variis culturis longe diversa cochlearia ex variis materiis facta ad multos usus cibosque apta sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Varia cochlearia mensalia argento sterilensi aevo Georgiano-Victoriano facta, ab 1790 ad 1850 fere.

Inter exstantia variarum cochlearium formarum exempla in Aegypto antiquá adhibita sunt cochlearia ex ebore, silice, ardesia, lignoque facta, quorum multa symbolis religiosis ferunt.[1] In civilizatione Ozieri? neolithica in Sardinia, trullae et cochlearia iam in usu erant. Cochlearia in Sinis tempore domús Xang ex ossibus fabricabantur; aeneis autem cochlearibus ibi erant acumina, et instrumenta escaria esse poterant.[2]

Cochleari alere.
Gradus fabricationis cochlearis lignei.
Cochlearia ad mel apponendum.

Cochlearia etiam instrumenta musica esse possunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Spoon," Encyclopaedia Britannica, ed. 11a, 1911.
  2. Needham 2000: 106.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bednersh, Wayne. 2000. Collectible Souvenir Spoons: The Grand Tour. Collector Books. ISBN 978-1-57432-189-0.
  • Camps-Fabrer, H. 1988. "Cuillers et louches préhistoriques: un nouvel art de vivre." Travaux du LAPMO 1987, 11-46.
  • Hardt, Anton. 1977. New discoveries in historical spoons: souvenirs of United States and Canada. Novi Eboraci: Greenwich Press. ISBN 0911708057.
  • Helfrich-Dörner, Alma. 1959. Messer Löffel Gabel seit wann? Hans P. Eppinger-Verlag, Schwäbisch Hall.
  • Needham, Joseph. 2000. Science and Civilisation in China: Fermentations and Food Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-65270-4. Google Books, pagina 106.
  • Paczensky, Gert von, et Anna Dünnebier. 1994. Leere Töpfe, volle Töpfe: Die Kulturgeschichte des Essens und Trinkens. Monaci: Knaus. ISBN 3-8135-2082-X.
  • Rainwater, Dorothy. 1992. Spoons From Around the World. Novi Eboraci: Shiffer Publishing. ISBN 978-0-88740-425-2.
  • Spark, Nick. 2007. Spoons West! Fred Harvey, the Navajo, and the Souvenir Spoons of the West 1890-1941. Angelopoli Californiae: Periscope Film. ISBN 978-0-9786388-9-4.
  • Zischka, Ulrike, ed. 1994. Die anständige Lust: Von Esskultur und Tafelsitten: Ausstellungskatalog. Monaci: Edition Spangenberg bei Droemer-Knaur. ISBN 3-426-26807-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cochlearia spectant.