Coca de Sant Joan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coca de Sant Joan

Coca de Sant Joan est placenta (catalanice coca de radice batava) festiva et popularissima inter populos catalanos. In Catalonia apud familiares et amicos editur haec ad celebrandam Sancti Ioannis Noctem (24 Iunii), unam de noctibus festivissimis et brevissimis anni, similem nocti pridie Kalendas Ianuarias. Haec est traditio de origine pagana, quae adventum solstitii aestivi commemorabat.

Facta est de farina, succhero, ovis, sale, lardo, aqua aut lacte, citri pelle trita, levatura et fructibus confectis cum succhero: citris sinensibus, cerasis et ceteris.

Nexus interni


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Modus faciendi cocam Sancti Ioannis (Catalanice)