Clausura tractilis

E Vicipaedia
(Redirectum de Clusura tractilis)
Clausura tractilis duplex.

Clausura tractilis[1] est genus fibulae, quod e binis constat vesti assutis taeniis, quarum margines alternis dentibus, aut ex metallo aut e materia artificiosa confectis, sunt stipati; qui rursus dentes inter se tum cohaerent tum seiunguntur, cum clausurae pars mobilis (quae pars claustrum aut clavis dicitur) secundum clausurae ductum movetur prorsus ac rursus.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books), 706.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]