Cloacina

Cloacina vel Cluacina fuit vetus dea Romana purgationis cuius nomen antiqui e verbo non alias contestato 'cluere'[1] aut etiam 'cloare'[2] (cf Graece κλύζω) ductum existimabant idem atque purgare valente. Mox tamen Veneri adsimulata est atque tempore classico tamquam deae epitheton nota est: Venus Cloacina cui sacellum in Foro Romano prope basilicam Aemiliam et Cloacam Maximam aedificatum est. Nam ex eadem radice principalis inquinatarum aquarum Romae canalis Cloaca Maxima appellata est. Quocirca similitudine nominum animadversa apologetae Christiani paganismi irridendi causa scriptis suis Cloacinam saepe memorabant. Ita exempli gratia Lactantius scribebat: Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecravit, et quia cujus esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit[3].
De sacello
[recensere | fontem recensere]

Habemus denarios qui nobis sacellum Cloacinae ostendant a triumviro monetali Lucio Mussidio Longo anno 42 a.C.n. signatos[4]. Ex una parte videmus sive Concordiae deae caput velatum diadematumque cum litteris CONCORDIA sive caput radiatum dei Solis sine litteris; ex altera parte suggestum conspicimus in quo stant duae statuae muliebres incertas res (fortasse myrteum ramum) tenentes, in basi vero legitur CLOACIN et laeva parte gradus ad ascensum ponuntur. Quod bene cum Pliniana descriptione congruit qui scribebat: in eo loco qui nunc signa Veneris Cluacinae habet, plurali numero[5]. Bene congruit etiam cum rotunda basi ab archaeologis in situ reperta. Utrum duo signa eiusdem deae an seorsum fuerint Veneris et Cloacinae nescitur.
Idem Plinius hoc ipso loco auctor erat Sabinos et Romanos bello confecto verbenis myrteis caedis labe purgatos esse ideoque regem Tatium hunc cultum instituisse. Magistratus monetalis hoc exemplum referens fortasse ad concordiam et reconciliationem partium hortari volebat.
Ibidem, prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc Nouis est nomen[6], Verginius filiam suam cultro transfixit ne a decemviro Appio Claudio stupraretur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius Maior XV,120: cluere enim antiqui purgare dicebant.
- ↑ Servius, Ad Aeneidem I.720: quia veteres cloare purgare dixerunt.
- ↑ Divinae institutiones I.20. Vide etiam Augustinus Hipponensis, de Civitate Dei IV.8.155 et VI.10. Tertullianus, De Pallio 4.
- ↑ Babelon, Mussidia 7-8. Crawford 494/42-3.
- ↑ Plinius Maior XV.119.
- ↑ Titus Livius III.48. Sacellum iam a Plauto memoratur: Curculio 471.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]
- S. Eitrem, "Venus Calva and Venus Cloacina", The Classical Review, 1923: 14-16
- C. C. van Essen, "Venus Cloacina", Mnemosyne, 1956: 137-144
- Robertus Schilling, La religion romaine de Vénus depuis les origines jusqu'au temps d'Auguste (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, fasc. 178), De Boccard, 1954. Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- H. Wagenvoort, De deae Veneris origine, Mnemosyne, 1964: 47-77
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Venerem Cloacinam pertinent
- Nummi L. Mussidi Longi in Museo Britannico