Latinitas nondum censa

Clitarchus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Clitarchus (Graece Κλείταρχος; interdum "Colophonius" dictus e patris origine; interdum "Alexandrinus", sed et "Aeolensis"[1]), rerum gestarum scriptor Graecus saeculi 3 a.C.n. ineuntis, fuit filius Dinonis Colophonii qui de Imperio Persarum scripserat.[2] Clitarchus in aula Ptolemaei, Alexandri satrapae et Aegypti regis, vixisse censetur. Clitarchus fuit auctor operis seu de vita Alexandri Macedonis seu de rebus a sectatoribus Alexandri gestis et visis. Huius operis fragmenta fere 30 nominatim supersunt; censetur et alias res ab historicis Alexandri Magni narratis ex opere Clitarchi haustas.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Müller p. 74
  2. Plinius, Naturalis historia 10.70

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) ii.40 (vol. 2 pp. 422-423)
  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 74-85 (vide pp. 446-457 versionis archive.org)
  • J. R. Hamilton, "Cleitarchus and Aristobulus" in Historia vol. 10 (1961) pp. 448-458
  • Rüdiger Schmitt, "Cleitarchus" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)
  • W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948) p. 5 ff.