Latinitas bona

Clipeus Minervae (ferculum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Clipeus Minervae πολιούχου fuit patina sive ferculum ab imperatore Vitellio anno 69 famosissime inventum et hoc nomine "ob immensam magnitudinem" ab inventore ipso dicatum,[1][2] sed a Muciano ter consule Palus Vitellii. Verbum Graecum πολιοῦχος "urbem tenens" sonat, sed, eadem pronuntiatione, una littera tantum mutata, πολυοῦχος "multa continens" sonat: quem iocum verborum imperatori ipso adscribit Carolus Murison (vide bibliographiam).

Hac in patina, secundum Suetonium, Vitellius "scarorum iocinera, phasianarum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit".[1]

In hoc ferculum praeparandum, ingens patella argentea facta est, quam Hadrianus in culina imperiali repperit et dissolvi iussit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Suetonius, De vita Caesarum, "Vitellius" 13.
  2. 2.0 2.1 Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii, 193–194 R.St.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dalby, Andrew. 2001. "Dining with the Caesars." In Food and the memory: papers of the Oxford Symposium on Food and Cookery 2000. Edidit Harlan Walker, 62–88. Totnes: Prospect Books.
  • Grocock, Christopher, et Sally Grainger. 2006. Apicius: A Critical Edition, p. 375. ISBN 1-903018-13-7.
  • Murison, Charles L., ed. 1992. Suetonius: Galba, Otho, Vitellius, 161–162. Londinii: Bristol Classical Press.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.