Clipeus Arvernus

E Vicipaedia
Asterix in nummo Francico pictus.

Clipeus Arvernus (titulo Francogallico Le bouclier Arverne, anno 1968 editus) est liber nubeculatus seriei "Asterix", quem Renatus Goscinny scripsit, Albertus Uderzo pinxit, et Carolus Rubricastellanus anno 1985 Latine convertit. Tomus decimus quartus Latinus, undecimus autem Francogallicus est.

Agitur de Clipeo Vercingetorigis, quo Caesar triumphum facere vult. Maiestix autem princeps, qui stomachi torminum causa curari debet, triumphum in fine libri facit.

Actio[recensere | fontem recensere]

In principio libri. historiam victoriae C. I. Caesaris de Gallis atque Vercingetorigem, qui arma ante pedes Caesaris proicit, videmus. Nemo primo de armis principis curat usque ad sagittarius Romanus clipeum invenit atque rapit, at eum apud ludum alearium perdit. Victor ludi, qui Legionarius est, cum in castra Romana redierit, a centurione vinolento invenitur, et centurio eum clipeum rapit pro venia, nam Legionarius e castris sine licentia relinquendi exiebat. Centurio autem pro amphora vini clipeum solvit, et tabernarius clipeum viatori dat.

Post multos annos: In vico gallico iecur Maiestigis principis dolet, quam ob rem Maiestix huius iecur per curationem in terra Arverna cum Asterige et Obelige sanare decernit. At Asterix et Obelix ante oculos aliorum aegrotorum, qui diaetam habere debent, eorum bonum atque suculentum cibum manducant, quam ob rem Asterix et Obelix e valetudinario, in quo Maiestix curatur, exire debent atque iter faciunt. In terra Arverna Asterix et Obelix in tribunum incidunt, quem iussi asperi viam tribuno dandi causa cum comitibus suis verberant. Asterix et Obelix a mercatore vini et carbonum in cauponam suam Gergoviam invitantur, quia pugnam inter Asterigem et tribunum spectavit. Tribunus autem Romam revehit et ibi Caesarem Gallos eum verberare renuntiat. Caesar iratus Gallis potestatem suam triumpho per Galliam, in quo iste in clipeo Arverno stat, demonstrare vut. Ita clipeum inveniri imperat.

Romani clipeum non invenientes militem in Gergoviam mittunt, ut clipeum Vercingetorigis sciscitetur de vicanis. Iste autem in caupona amici Asterigis et Obeligis ebrium fit et omnia de consilio Caesaris narrat. Asterix hoc audiens triumphum ipse facere vult cum Maiestige stante in clipeo, quam ob rem primo sagittarium, tum Legionarium et deinde centurionem e principio libri visitant. A centurione missus in cauponam eunt, in qua iste pro amphora vini clipeum solvit. Asterige necopinante haec caupona est caupona amici huius, cui clipeus olim a centurione datus est. Iste autem, ut e principio libri scimus, clipeum viatori dedit. Dum iste fabula de viatore narrat, subito vir per ianuam cauponae venit, et tabernarius dicit: "Hoc ille est, cui olim clipeum dedi!" Per ianuam autem Maiestix curatus Asterigem et Obeligem quaerens venit. Nam clipeus, in quo Maiestix semper stat, clipeus Arvernus Vercingetorigis est, quem in iuventute a caupone, qui amicus Asterigis est, accepit! Dum hoc agebatur, Caesar in vicum venerat et triumphum Maiestigis portati a Obelige stans in clipeo Vercingetorigis spectat. Maiestix propter curationem tenuis autem crassitudinem usitatam habet, cum in vicum redierint, quia in omnibus cauponis in via ad vicum it et cibum manducat. Hocetiam in via e vico ad curationem fecit. In fine libri convivium Maiestigis sani causa celebratur, Maiestigi autem a uxore sua adire vetitur, quia convivii causa torminibus stomachi affectus erat.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]