Latinitas nondum censa

Clio (Nereis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nereides cum Tritone ad matrimonium Poseidonis et Amphitrites properant

Clio in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Arethusa. Clio et Beroë "Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae" a poëta describuntur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Vergilius, Georgica 4.341-342


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.