Clevedon

E Vicipaedia
Wikidata Clevedon
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°26′17″N 2°51′14″W
Situs interretialis
Nomen officiale: Clevedon

Gestio

Procuratio superior: North Somerset

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sparnacum, Middelkerkae, Ediningum

Clevedon[1] est oppidum Somersetensis comitatus locusque otiosus Angliae occidentalis ad litora Manicae Bristoliensis patens, ubi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1346.[2] Homines fere 21 250 nostro tempore ibi habitant.

Ecclesia S. Andreae saeculo XII ineunte incepta, anno circiter 1300 aucta est, sed (oppido magis magisque frequentato) ecclesia Christi anno 1839 a Thoma Rickman, ecclesia S. Ioannis Evangelistae a Gulielmo Butterfield architectis celebribus designatae sunt. Ecclesia Omnium Sanctorum vici orientalis, anno 1860 ab architecto Somersetensi Carolo Giles aedificata, vitris ab Ioanne Baptista Capronnier, Carolo Kempe, Niniano Comper pictis ornatur. Villa Clevedon Court vici orientalis saeculis XIV et XVI magna parte exstructa est.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Casa portoria ad Clevedon Pier ab Hans Price aedificata

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Clevedonensis", cf. nomen palaeontologicum Sychnoelasma clevedonensis
  2. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Clevedon" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 3 pp. 166-169
  • "Clevedon (St. Andrew)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
  • "Clevedon; East Clevedon" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: North Somerset and Bristol (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 169-171, 185-187

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°26′17″N 2°51′14″W • OpenStreetMap • 7295037 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clevedon spectant.
Clevedon Pier (moles et deversorium marinum)