Cleombrotus (regens Spartae)

E Vicipaedia

Cleombrotus (479 a.C.n. mortuus), e stirpe Agiadum natus, fuit filius minimus natu regis Spartae Anaxandridae. Tres fratres maiores natu ei erant e quibus duo regnaverunt Cleomenes et Leonidas, Dorieus vero in Italia cum coloniam condere conaretur, occisus est[1]. Mortuo autem Leonida ad Thermopylas, quia eius filius Pleistarchus adhuc puer erat, Cleombrotus inter 480 a.C.n. et 479 a.C.n., ut patruus novi regis, Spartam rexit. In pueri loco exercitum duxit qui muniendo Isthmo Peloponnesum adversus Xerxen defensurus erat. In tutelam regis ei successit filius Pausanias[2] qui exercitum Graecorum pugna Plataeensi ducebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!