Clemens Plassmann
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Clemens Plassmann (natus Warendorp in oppido Germaniae 2 Februarii 1894; mortuus Dusseldorpii 26 Aprilis 1970) fuit iuris rerumque politicarum doctor atque argentarius Germanicus, qui socius praesidii Argentariae Germanicae meruit. Filius Iosephi Plassman astronomi (1859–1940) et pater Engelberti Plassmann bibliothecarii scientiaeque bibliothecarum periti fuit.
Scripta
[recensere | fontem recensere]Otio versus partim Latine conscripsit nomine modo anagrammatis ficto C. Palm-Nesselmanns, quorum nonnullis in Adolfum Hitler satellitesque eius vehementer invectus est, sicut versu anno 1944 scripto
Labitur dux, dabitur lux
vel, iudices iniustos vituperans
Qui respicit deum non despicit reum.
De Plassmann
[recensere | fontem recensere]- Engelbert Plassmann: Verzeichnis der Schriften von Clemens Plassmann (1894–1970). Recht, Wirtschaft, Familienkunde, Sprache. Schürmann & Klagges, Bauci 1972.
- De Plassmann in Deutsche Biographie
- Viva Camena, p. 216.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |