Clausentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Clausentum (Angliae meridianae physica)
Clausentum
Clausentum
Sitús collocatio in comitatu hodierno Hantonia

Clausentum fuit portus et oppidum Romanum in meridionali parte provinciae Britanniae situm iuxta fluminis Itchen ostium. In Itinerario Antonini Clausentum est statio itineris a Regnis Londinium, ab urbe Regnorum milia passuum 20 distans et a Venta Belgarum m.p. 10.

Ruinae oppidi Romani, Clausenti ut videtur, haud longe ab urbe hodierna Hantonia exstant in loco nomine Bitterne, a fluviis cincta, ubi stat villa rustica Bitterne Manor. Inscriptiones, miliaria, dedicatio deae Ancastae, nummi nonnulli ibi reperti sunt.

Itchen flumen cum ferrivia a Bitterne Manor visum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Clausentum" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 308-309
  • "Bitterne" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 27

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Bitterne"; "Clausentum" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
  • "Clausentum" apud roman-britain.org
  • Roman Southampton ("Hantonia Romana") apud concilium urbanum