Latinitas nondum censa

Claudius Eugenius Maitre

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Claudius Eugenius Maitre (Claude Eugène Maitre; natus apud Louhans anno 1876; mortuus 1925) fuit historicus et Orientalista qui praecipue rebus Iaponicis studuit. In symbola "L'art du Yamato", anno 1901 divulgata, ex arte templi Horyūji decelavit traditiones Sinicas, Coreanas, Indicas et autochthones. Postea de originibus belli Russo-Iaponici scripsit; de rebus in Vietnamia gestis ab episcopo Francogallico Pigneau de Behaine documenta utilia edidit.

Claudius Eugenius Maitre fuit director Scholae Extremi Orientis Francicae ab anno 1908 usque ad 1920, sed anno 1914 Lutetiae profectus, Bello Orbis Terrarum I orto, pro patria in exercitu Francico meruit. Fuerat iam director ad interim annis 1904-1905 (Ludovico Finot absente) et 1907-1908 (Alfredo Foucher absente).

Ab anno 1923 conservator adiunctus apud Museum Guimet meruit; eodem tempore cum aliis edidit periodicum Japon et Extrême-Orient. Ibi ipse multas commentationes necnon carmina scripsit, quorum nonnulla sub pseudonymo "Eugène Vergnaud".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1901 : "L'art du Yamato" in Revue de l'Art ancien et moderne vol. 9 no. 46 pp. 49-68; no. 47 pp. 111-132
  • 1902 : "Notes de bibliographie japonaise, I, Une nouvelle édition du Tripitaka chinois" in Bulletin de l'École française d'Extrême-Orient vol. 2 pp. 341-351
  • 1903-1904 : "La littérature historique du Japon, des origines aux Ashikaga" in Bulletin de l'École française d'Extrême-Orient vol. 3 pp. 564-596; vol. 4 pp. 580-616
  • 1904 : "Chroniques: Les origines du conflit russo-japonais" in Bulletin de l'École française d'Extrême-Orient vol. 4 pp. 499-522.
  • 1906 : "L'enseignement indigène dans l'Indochine annamite" in Bulletin de l'École française d'Extrême-Orient vol. 6 pp. 454-463.
  • 1909 : "Note sur l'histoire de la cartographie indochinoise" in Chabert-L. Gallois, Atlas de l'Indochine française (Hanoi)
  • 1913 : "Documents sur Pigneau de Béhaine, évêque d'Adran" in Revue indochinoise vol. 1 pp. 1-16, 163-194, 521-536; vol. 2 pp. 323-350.
  • 1925 : "Une inscription japonaise de l'an 623" in Études asiatiques vol. 2 pp. 403-430

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographie[recensere | fontem recensere]