Claudianus Mamertus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Claudianus Mamertus fuit presbyter, scriptor ecclesiae antiquae, philosophus et rhetor (* circa annum 425 Lugduni, † circa annum 474 Viennae).

Claudianus Mamertus linguae Graecae et Latinae, mathematicae, musicae et astronomiae studuit. Deinde in coetum monachorum receptus est et theologiae studuit. Frater suus Mamertus, ab anno 462 episcopus Viennensis, eum presbyterum huius civitatis fecit. Claudianus, unus e gravissimis defensoribus dualismi corporis et animae in ecclesia antiqua, Augustinianam et Neoplatonicam (vide etiam Porphyrium) doctrinam de anima opere suo principali "De statu animae" circa annum 468 composito, contra Faustum Regiensem defendit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]