Claudia Acte
Acte (mortua post 68) fuit liberta a Nerone amata tum cum uxorem Octaviam negligebat[1]. Liberta facta, Claudiae gentis nomen accepit ut patroni (Claudia Acte) unde colligitur eam Octaviae inservisse. Cassius Dio in Historia Romana eam ex Asia oriundam esse dicebat[2].
Vita
[recensere | fontem recensere]Certe Nero qui eam uxorem ducere in animo habebat consularibus viris persuaserat ut ex Attalidum stirpe natam eam peierarent. Ita Suetonius scribebat: «Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus viris qui regio genere ortam peierarent.»[3] Initio eorum consuetudo latere potuit, a Senecae amicis dissimulata qui ita Agrippinae potentiam minuere sperabant atque simul timebant ne effrenata adulescentis principis libido paelice sublata matronas quasdam senatorii ordinis dehonestaret. At Agrippina postquam rem cognovit indignans quod rivalem servilis originis haberet multa frustra temptavit ad eam arcendam. Ipse Nero ab anno 58 ad novas delicias sese vertit, hoc est Poppaeam quae ab Othone divortium fecerat et quam anno 62 Octavia necata iam praegnantem uxorem duxit. Tum in praedia sua sese recepisse videtur Acte.
Nam Neronis donis locupletata est: ex inscriptionibus compertum habemus multos servos libertosque ei fuisse et fundos tam Velitris quam Puteolis aut in Sardinia prope Olbiam. Eius epitaphium Velitris repertum est[4]. Bonae libertae officiorum memor anno 68 funus Neronis private suscepit[5].
In litteris modernis
[recensere | fontem recensere]Nomen dedit cuidam mythistoriae Alexandri Dumas[6] et persona in Quo vadis Henrici Sienkiewicz fuit. In hac mythistoria christiana dicitur (quod historice non probatum est) et heroinem Lygiam, virginem in Palatium ad bacchanalia vocatam, accipit et adiuvare conatur. Sed gratiam Neronis amisit postquam eius locum in animo Augusti tenet Poppaea nec multum efficere potest. Nihilominus Neronem amare numquam desiit et corpori eius ab omnibus deserto sola ultima officia reddit (quod in Suetonio invenit Sienkiewicz). In pellicula anni 1951 Rosalie Crutchley Actes partes agebat
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]Litterarii
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius, Historia Romana 61.7
- Octavia 193-7
- Suetonius, Vitae duodecim Caesarum: Nero 28 et 50
- Tacitus, Annales 13.12-3 , 13.46, 14.2
Epigraphici
[recensere | fontem recensere]- Ipsa: CIL 10, 6599 CIL 6, 10549 CIL 11, 1414 CIL 15, 7835
- Servi et liberti: CIL 10, 7640 CIL 10, 7980 CIL 10, 7984 CIL 10, 6589 CIL 10, 8046,09 CIL 15, 4833 CIL 6, 1867 CIL 6, 8693 CIL 6, 8760 CIL 6, 8767 CIL 6, 8791 CIL 6, 8801 CIL 6, 8847 CIL 6, 8890 CIL 6, 9002 CIL 6, 9030 CIL 6, 13659 CIL 6, 11242 CIL 6, 14987 CIL 6, 15176 CIL 6, 15366 CIL 6, 15410 CIL 6, 17898 AE 1892, 00137
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Attilio Mastino et Paola Ruggeri, "Claudia Augusti liberta Acte", la liberta amata da Nerone ad Olbia", Latomus, 1995: 513-544
- Gurvane Wellebrouck, "Clavdia Acte : le destin d’une affranchie", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2017: 97-122
- Claudius 399 in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft