Jump to content

Classis (theoria classium)

E Vicipaedia

Classis in theoria classium est collectio rerum mathematicarum (saepe aggregationum) quae proprietate(it) quadam, omnibus suis membris communi, definitur.

Omnes aggregationes sunt classes, sed contrarium non semper verum est. Classis quae non est aggregatio classis propria appellatur. Necesse est inter classem et aggregationem distinguere ad illa paradoxa vitanda quae e rudi theoria classium(en) oriuntur, velut, exempli gratia, paradoxum Russellianum(en).

Classis propria elementum alterius classis esse nequit atque axiomatibus Zermelianis-Fraenkelianis non consideratur, quia haec tantummodo aggregationes tractant et idcirco theoriam definiunt in qua tales classes non contemplantur. Exemplum autem theoriae quae classes proprias comprehendit est theoria classium Neumanniana–Bernaysiana–Gödeliana(en), in qua notio “classis propriae” axiomatibus definitur, porro classes sunt res fundamentales, atque aggregationes definiuntur illae classes quae elementa sunt alicuius alterius classis.

Plures res mathematicae sunt nimis “magnae” ut aggregationes esse possint; quaedam igitur theoria quae classes proprias comprehendat necessaria est in disciplinis quales theoria categoriorum et analysis non canonica(en).

Aliquando verbum “classis” adhibetur synonymum verbi “aggregatio”, praesertim in locutione "classis aequivalentiae". Talis usus ex illo tempore oritur quo classes et aggregationes non tam distinguebantur quam in terminologia hodierna. Revera multae disputationes de “classibus” saeculi XIX ad eas pertinebant quae recentiore terminologia “aggregationes” appellantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
mathematica

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!