Circuitus orbis terrae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Periodici Circuitus orbis terrae numerus primus, 1888

Circuitus orbis terrae (Theodisce Rund um die Welt, lingua Volapük: Zi vol lölik, Esperantice Ĉirkaŭ la mondo) periodicum fuit in principio omnino idiomate Volapük scriptum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Commentarii Vindobonae editi sunt in initio, antequam Pragae ederentur. Numerus primus anno 1888 in lucem prolatus est, quem sequebantur editiones usque annos 1900. Editor moderatorque princeps fuit Segfridus Lederer, magister gymnasialis linguarum Latinae Graecaeque. Qui post annum 1900 assecla linguae Esperanticae factus est, quam ob rem in periodico citato mox tractationes lingua Esperantica pactae apparuerunt. Symbolas afferebant inter alios etiam sodales Izor Gebaur et Rupertus Kniele.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haupenthal, Reinhard: Prof. Dr. Siegfried Lederer (1861-1911) und die Volapük-Zeitschrift "Rund um die Welt" (1888/89-1891/92), Schliengen: Edition Iltis 2001, 15 paginarum