Cinematographema

Cinematographema[1] (verbum ex imitatione vocabuli photographematis ortum, praefixo cinemat- in locum praefixi phot- substituto) est photographema pleraque immobile in quo tamen nonnullum parvum iteratumque momentum sufficit ut imago fiat animata.
Ars cinematographematis creandi in peculiari mutatione brevis fragmenti cinematographici consistit, secundum quam multae partes scenae fiunt fixae et in paucis elementis tantum motio conceditur.
Anglice cinemagraph dictum, nomen a photographis Kevino Burg et Iacobo Beck anno incipiente 2011 inventum est, qui tali arte usi sunt ad sua photographemata de amictu et aliis rebus animanda (cf. verbum Anglicum photograph, ‘photographema’ indicans).[2][3]
Primum cinematographema in ambitu New York Fashion Week (‘Hebdomada Amictūs Novi Eboraci’) anni 2011 creatum est, quum Kevinus Burg et Iacobus Beck cuidam photographemati Cocūs Rocha vestium ostentatricis(en)(d) nonnullum motum darent. “Est tempus quoddam in processu redactionis photographicae”, duo annotaverunt, “quo omnia in rationem unam conveniunt, et tempus illud semper est mirum. Etiam simplex oculi ictus [additus] mirabilis est. [Motionem addere] vitae simile est statuae marmoreae dandae”.[4]
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Anglice: cinemagraph). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Flock, Elisabeth (12 Iulii 2011). "Cinemagraphs: What it looks like when a photo moves"
- ↑ Cohen, Joshua (10 Iulii 2011). "Cinemagraphs are Animated Gifs for Adults"
- ↑ Taggart, Emma (mense Iulio 2018). The Mesmerizing Art of Cinemagraphs and How to Make Your Own. . mymodernmet: “In the editing process, there's a moment when it all starts to come together, and it's magical every time. Even a simple blink is just so cool. It's like giving life to a marble statue”.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Cinematographemata spectant. |