Christophorus Matschie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christophorus Matschie
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Matschie: imago
Nativitas: 15 Iulii 1961; Mulhusa Thuringorum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Member of the Landtag of Thuringia, Parliamentary Secretary in Germany, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus

Christophorus (Germanice Christoph) Matschie (natus die 15 Iulii 1961 Mulhusae Thuringorum) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus, eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Matschie, postquam tirocinium mechnici fecit et testimonium maturitatis adeptus est, Erfordiae minister segrotorum operam dedit. Deinde Rostochiae et Ienae theologiae studebat et anno 1989 theologiae diploma abstulit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Matschie iam tempore RPDG pro pace nitebatur. Mense Octobri anni 1989 ad factionem Socialem Democraticam accessit. Anno 2000 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad diem 1 Iulii 2004 mansit. Annis 1999 - 2014 praeses factionis in Thuringia erat. Anno 2004 legatus senatus terrae Thuringiae electus est et, cum SPD electione victa est, praeses legatorum SPD electus est. Anno 2009Sociales Democratici foedus regnandi cum CDU fecerunt et Matschie sub praeside ministrorum Christina Lieberknecht minister cultus et praeses ministrorum vicarius nominatus est. Anno 2014 SPD electionem in Thuringia iterum perdidit, tamen Matschie legatus senatus terrae electus est. Ab officio praesidis factionis se recessit. Anno 2017 autem iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Matschie divortium fecit cum uxore atque tres liberos habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]