Christophorus Krick

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Christophorus Krick (natus anno 1973) Germanicus mathematicus, paedagogus et esperantista est oriens ex urbe Meschede in regione Sauerland.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Linguam Esperanticam didicit anno 1999. Anno 2001 fundavit symphonicacos Medicorum "(La Kuracistoj)", qui dicuntur. Illis musicis textus cantilenis adaptatos novem in linguam Esperanticam converterat.

Paucos annos post moderator factus est congressus quotannis celebrandi Iuventutis Germanicae Esperanticae, cui titulus Internacia Seminario. Vel in praesidio Associationis Esperanticae Germanicae sedebat ubi usque mensem Iunium 2017 responsalis de bene instruendis linguae Esperanticae magistris erat in iunctione intima cum Interculturali Centro ICH. Insuper res pecuniarias curat sectionis Germanicae Associationis Esperanticum docentium internationalis. [1]

Rerum machinarum computatoriarum expertus est. Habitat in Winterberg quae urbs in Rhenania Septentrionali-Vestfalia est sita. Mathematicas et computatorias doctrinas docet discipulos discipulasque in gymnasio. Inde ab anno 2012 lingua Esperantica auxiliante cum scholis aliis in Europa (Bulgariae, Romaniae, Italiae, Poloniae, Lithuaniae) incepta varia secundum stipendiorum COMENIUS regulas feliciter peregit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]