Christophorus (sanctus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctum Christophorum hunc pinxit Ioannes Memling anno 1484

Sanctus Christophorus (etiam Christopherus, Theophorus i.e. Dei portator) nomen suum antiquitus habuit ut omnes martyres. Nam secundum Eusebium transportatio Dei velut simplex epitheton ornans illis cunctis datus est. Multitudo eorum autem effecit, ut christifideles uni Christophoro formam gigantis attribuerunt. Num quando Christophorus vixerit necne haud scitur. Attamen legenda pulcra de Christophoro pluries tradita et tractata est e.g. a poetis Hieronymo Vida de Alba sive a Kosegarten.

Quod cum ita sit, vir qui Christum valde gravem trans flumen portat, iam in antiquissimis calendariis, martyrologiis, missalibus invenitur. Gregorius Magnus monasterium quoddam in Sicilia isti sancto dedicatum nosse dicitur. Insuper inter sic dictos Quattuordecim auxiliatores numeratur et patronus factus est multorum monasteriorum, delubrorum, conventuum et in occidente et in oriente. Eius dies festus habetur in Ecclesia Catholica die 24 Iulii.

Fons[recensere | fontem recensere]

Herders Conversations-Lexikon. Friburgi Brisgoviae 1854, tomus 2, p. 111 quod relegi potest hic in interreti.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Luc Campana: Die 14 Heiligen Nothelfer. Herkunft und Verehrung – Konkurrenz zur Medizin – Leben und Legenden – Reichweite und Bildnisse. Theresia-Verlag, Lauerz 2009, ISBN 978-3-03767-035-4.
  • Michael Schneider: Die Christophorus-Legende in Ost und West. Das Leben aus dem Glauben und seine bildhafte Darstellung in der frühchristlichen und abendländischen Tradition. Koinonia-Oriens, Coloniae Agrippinae 2005, ISBN 3-936835-23-3.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Christophorum spectant.