Christina Scheel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christina Scheel anno 2009

Christina (Theod. Christine) Scheel (nata 31 Decembris 1956 Aschaffenburgi) femina rerum politicarum perita factionis Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1977 Schell testimonium maturitatis accepit et deinde Friburgum Brisgoviae atque Erlangae archaeologiae, sociologiae, ethnologiae paedagogiae atque psychologiae studebat. Anno 1983 paedagoga magistra artium facta est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schell ab anno 1983 sodalis factionis Viridum est. Annis 1986 - 1994 legata ad senatum terrae Bavariae fuit. Deinde legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad diem 12 Ianuarii 2012 mansit. Tum pro societate energetica HSE operam dedit, sed quattuor post mensibus dimissa est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Scheel viro nupsit atque duos liberos habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]