Christianus Mergenthaler

E Vicipaedia
Wikidata Christianus Mergenthaler
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Mergenthaler: imago
Christianus Mergenthaler: imago
Nativitas: 8 Novembris 1884; Waiblinga
Obitus: 11 Septembris 1980; Bad Dürrheim
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Waldfriedhof Stuttgart

Christianus (Theod. Christian) Mergenthaler (natus 8 Novembris 1884 in oppido Waiblingen (Virtembergia), mortuus 11 Septembris 1980 in oppido Bad Dürrheim (Badenia-Virtembergia)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius pistorius fuit, ipse ad annum 1902 scholam frequentavit et deinde maturitatem adeptus ad annum 1907 Stuttgardiae, Tubingae, Goettingae mathematicae et physicae studebat. Tum militabat et annis proximis variis loco magister laboravit. Bello Orbis Terrarum I voluntarius interfuit, postremo succenturio promotus. Post bellum finitum iterum magister, ab anno 1920 Hallae Suevicae laborabat.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1922 Hallae Suevicae gregem factionis Nazistae condidit et ab anno 1923 legatus senatus terrae Virtembergiae fuit et anno 1924 etiam brevi tempore legatus Dietae Imperii Germanici erat. Postquam factio anno 1924 brevi tempore interdicta est, non prius quam 1927 ad factionem iterum conditam accessit, quod auctoritatem Hitler negavit. Proximis annis saepe cum Gulielmo Murr duce factionis et postea vicario imperii Virtembergiae de potestate iurgavit et saepe victus est. Tamen 6 Maii 1933 praeses ministrorum et administer institutionis publicae nominatus est. Nunc acerrime contra ecclesiam et Iudaeos egit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis Terrarum I finito captus atque in carcere ad annum 1949 detentus est. Deinde stipendiis pristini magistri oppido Bad Dürrheim ad mortem anno 1980 vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Virtembergiae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae

Gulielmus Blos | Ioannes de Hieber | Edmundus Rau | Gulielmus Bazille | Eugenius Bolz | Gulielmus Murr | Christianus Mergenthaler (Praeses ministrorum)