Christianus Henricus Wolke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Christianus Henricus Wolke (natus Geveris die 21 Augusti 1741, mortuus Berolini die 8 Ianuarii 1825) fuit paedagogus et philanthropista Germanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Wolke ex anno 1763 Gottingae studiosus fuit, ex anno 1767 Berolini in facultate iurum. Praeterea studebat etiam rebus linguisticis, mathematicis, physicis. Mox intentissimus fuit in res paedagogicas tantummodo.

Anno 1770 assecla factus est in circulis Ioannis Bernardi Basedow et auxiliabatur ei in conficiendo opere magno praetitulato »Elementarwerk«. Anno 1774 Dessaviae ad Philanthropinum operas dare coepit. Quos ludos anno 1784 reliquit migraturus trans Daniam, Sueciam et Livoniam Petropolim petivit ubi imperatrix Catharina II compatriotam magno gaudio accepit. Attamen munus firmum nactus non est. Anno 1802 revenit Geveras, quae urbs tunc in unione politica cum Russia erat. Postea vitam degebat Tharandt in urbe Saxoniae, Dresdae, Berolini (inde ab anno 1813). Vacabat annos omnes variis laboribus paedagogicis et scriptoriis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • »Pädagogische Unterhaltungen« (Dessaviae 1774–78)
  • »Erste Kenntnis für Kinder, von der Buchstabenkenntnis bis zur Weltkunde« (Lipsiae 1763)
  • »Méthode naturelle d'instruction« (Lipsiae 1784)
  • »Commentarius in tabulas centum elementares, aeri incisas a D. Chodovieckio« (Lipsiae 1784–89)
  • »Anweisung, wie Kinder und Stumme zu Sprachkenntnissen zu bringen sind« (Lipsiae 1804)
  • »Anweisung für Mütter und Kinderlehrer« (Lipsiae 1805)
  • »Kurze Erziehungslehre« (Lipsiae 1805)
  • »Sassische ok dudische Gedigte, Sinsproke, Leder etc.« (Lipsiae 1804).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 20. Lipsiae 1909, p. 734, quod relegi potest hic in interreti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]