Christianus Henricus Persoon

Christianus Henricus Persoon (in Provincia Capitis Bonae Spei die 31 Decembris 1761 natus; Lutetiae mense Novembri 1836 mortuus[1][2]) fuit botanicus Germano-Batavus, qui ob opera praeclara pater mycologiae appellatur.
Anno 1775 Europam studiorum causa petiit, ubi Halae theologiae operam dedit, medicinae vero Lugduni Batavorum et Gottingae. Postquam lauream doctoralem Erlangae obtinuisset, anno 1803 Lutetiam Parisiorum venit, ibique usque ad finem vitae remansurus. Ad fungos investigandos sese vertit, eo quod, ut ipse confessus est, haec studia domi peragere potuerit.[1]
Inter opera eius praesertim Synopsis methodica Fungorum nominatur.[3] Qui liber tam magni momenti in mycologia censetur, ut omnia nomina Uredinalium, Ustilaginalium, Gasteromycetumque qui in eo continentur, contra principium generale prioritatis omnibus aliis nominibus horum taxorum, etiam anterioribus, praeferuntur. Quae nomina ‘sanctionata’[4] dicuntur, exempli gratia genus Puccinia Pers.[5][6]
Persoon 2296 species novas fungorum descripsit nominavitque.[7] Herbarium eius Lugduni Batavorum osservatur.[1]
In eius honorem Persoonia, genus Proteacearum nomen accepit.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 Ainsworth, G. C. (1962) Christiaan Hendrik Persoon (1761–1836). Nature, 193: 22–23.
- ↑ De die nativitatis mortisve eius non constat: natus est vel die 31 Decembris 1761, vel 1762, vel etiam die 1 Ianuarii 1763; mortuus est, iuxta varios auctores, die 14, 15, vel 16 Novembris 1836.
- ↑ Persoon, C. H. (1801) Synopsis methodica fungorum [...] Pars prima. Gottingae : apud Henricum Dieterich.
- ↑ Glossary. In: C. Turland (ed.), International Code of Nomenclature for algae, fungi, and plants (Shenzhen Code), adopted by the Nineteenth International Botanical Congress, Shenzhen, China, July 2017.
- ↑ Chapter F: Names of organisms treated as Fungi. Section 1: Limitation of the principle of priority. Article F.3: Sanctioned names. In: C. Turland (ed.), International Code of Nomenclature for algae, fungi, and plants (Shenzhen Code), adopted by the Nineteenth International Botanical Congress, Shenzhen, China, July 2017.
- ↑ Korf, R. P. (1983) Sanctioned epithets, sanctioned names, and cardinal principles in ": Pers." and ": Fr." citations". Mycotaxon, 16 (2): 341–52.
- ↑ Lücking, R. (2020) Three challenges to contemporaneous taxonomy from a licheno-mycological perspective. Megataxa, 1 (1): 73–103.
- ↑ Burkhardt, L. (2022) Eine Enzyklopädie zu eponymischen Pflanzennamen: Von Menschen & ihren Pflanzen. Berolini: Botanic Garden and Botanical Museum Berlin, Freie Universität Berlin. ISBN 978-3-946292-41-8