Choriaster granulatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Choriaster granulatus 03.jpg

Classis : Asteroidea 
Ordo : Valvatida 
Familia : Oreasteridae 
Genus : Choriaster 
Lütken, 1869[1]
Species : C. granulatus 
Choriaster granulatus 
Lütken, 1869  

Choriaster granulatus (Anglice granulated sea star, cushion seastar,[2] doughboy star[3]) est species asteroideorum familiae Oreasteridarum,[4] sola species sui generis.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Choriaster granulatus est magnum asteroideum, a quinque bracchiis magnis, brevibus, crassis, conicis facile distinctum.[2] Color plerumque est roseus pallidus; ei sunt parvae papillae fuscae in fasciculis in media corporis parte dispositae.[2] Radium circa 27 cm attingit.[3]

Distributio[recensere | fontem recensere]

Haec asteroideorum species est in multis aquis tropicis endemica, inter quas:[3]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Choriaster granulatus in aquis humilibus usque ad 40 metra,[5] praecipue in clivis ruderis, scopulis curalii,[3] in scopulo antico, postico, externo, et saepe in locis rudo detritoque abundantibus habitat.[2]

Mores et victus[recensere | fontem recensere]

Hic asteroideum algis, detrito, et animalibus mortuis vescitur.[2] Id etiam variis invertebratis parvis et polypis curalii vescitur.[5] Unus ex eius praedatoribus est Charonia tritonis,[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 C. L. Mah (2010), "Asteroidea taxon details for Choriaster Lütken, 1869," World Asteroidea Database.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 "Choriaster granulatus, Cushion star," apud situm seadb.net.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Imago speciei apud situm scuba-equipment-usa.com (Marine Fish Picture Gallery).
  4. "WoRMS - World Register of Marine Species - Choriaster granulatus Lütken, 1869," apud situm marinespecies.org.
  5. 5.0 5.1 5.2 "Choriaster granulatus, granular sea star," apud situm sealifebase.org.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • INPN France