Chocolataria (Liotard)

E Vicipaedia

Chocolataria (Das Schokoladenmädchen seu La Belle Chocolatière) est tabula ab Ioanne Stephano Liotard anno fere 1744 picta, hodie in Pinacotheca Veterum Magistrorum Dresdensi servata.

Tabulam Vindobonae factum Franciscus Algarotti ab ipso pictore Venetiis die 3 Februarii 1745 emit. Augustus III rex Poloniae ante annum 1754 adquisivit. Ab anno fere 1855 Dresdae exhibita est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Liotard, Jean-Etienne" in Neil Jeffares, Dictionary of Pastellists Before 1800 (Norvici: Unicorn Press, 2006, in interrete auctum)