Childe Harold's Pilgrimage

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus editionis anni 1825

Childe Harold's Pilgrimage (Peregrinatio Childe Haroldi) est longum poëma narrativum in quattuor partibus a Georgio Gordon Byron scriptum, inter annos 1812 et 1818 editum. Itinera describit viri adulescentis, vitá luxuriosá fessi, qui res ad animum distrahendum in terris remotis quaerit. Sensu lato poëma melancholiam frustrationemque exprimit generationis temporis bellorum Napoleonicorum. Vocabulum childe in titulo mediaevalem vocabuli child signifactionem indicat, haec est "puer nobili genere natus." Persona Childe Haroldus primum exemplum habetur herois Byronici.

In primo secundoque cantibus Childe Haroldus in Portugallia, Hispania, insulas Ionias, atque Albaniam peregrinat. In tertio cantu heros in Belgicam, terras Rhenanas, Alpes, Iuramque it. Quarto autem in cantu narrator Haroldum relinquit ut suas opiniones de Italia ac litteris Italianis proferat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Birch, Dinah. "Childe Harold's Pilgrimage." In The Oxford Companion to English Literature: Typographeum Universitatis Oxoniensis, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]