Jump to content

Chersonesus Cnidia

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Chersonesus (discretiva).
Paeninsulae sunt numerosi sinus parvi
Situs Chersonesi Cnidiae sive paeninsulae Datça (İstanköy: Cos; İncirli: Nisyros; Sömbeki: Syme)

Chersonesus Cnidia[1] sive Chersonesus Carica[2] (hodie Turcice Datça Yarımadası sive etiam Reşadiye Yarımadası) est paeninsula angusta longitudine 80 km provinciae Muğla in Turcia austro-occidentali sita. Sinum Ceramicum (a septentrionalibus) a Sinu Hisarönü separat. Ab urbe Marmaris in occidentem ac ab insulis Rhodo et Syme in septentriones versus iacet. Insula Nisyros 17.5 km in occidentem versus sita est.

Litus septentrionale est planum, sinibus intermissum, aestate etesiis perflatum, litus meridianum saxosum ac scopulosum. Paeninsula, cum sit mira naturae pulchritudine atque multos sinus praebeat, a plurimis navibus periegeticis aditur.

Locus novus nomine Datça in paeninsula media iacet. In extrema paeninsula occidentali portus antiquus saeculo septimo deletus nomine Cnidus situs erat.

Quod coloni Dorici a Peloponneso oriundi in paeninsula sedes collocaverant, olim etiam Chersonesus Dorica vocata est. Nomen Turcicum Reşadiye sultanum Ottomanicum Mahometum V Reşad honorat, his diebus autem raro auditur.

Nexus interni

  1. W. R. Paton: Chersonesos Cnidia, in: The Classical Review, vol. 4, No. 1/2 (Feb., 1890), p. 70; - Pausanias 5,24,7: ἐπ᾽ αὐτῷ τοὺς ἐν Κνίδῳ Χερρονησίους
  2. Pausanias 1,1,3: ἐν τῇ Καρικῇ χερρονήσῳ

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chersonesus Cnidia spectant (Datça, Datça Peninsula).