Chen Chien-jen

E Vicipaedia
Wikidata Chen Chien-jen
Res apud Vicidata repertae:
Chen Chien-jen: imago
Chen Chien-jen: imago
Chen Chien-jen: subscriptio
Chen Chien-jen: subscriptio
Nativitas: 6 Iunii 1951; Cishan District
Patria: Res publica Sinarum

Officium

Officium: Premier of the Republic of China
Munus: Premier of the Republic of China
Patronus: Tulane University, Universitas Nationalis Taivania

Consociatio

Factio: Democratic Progressive Party
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Chen Hsin-an;

Memoria

Laurae: The National Order of Burkina Faso

Chen Chien-jen, litteris Sinicis 陳建仁 Chén Jiànrén (in suburbiis Kaohsiung die 6 Iunii 1951 natus), est epidemiologus et politicus rei publicae Sinarum. Filius magistratus municipalis, religioni Catholicae haerens, alumnus est universitatum Nationalis Taiwanensis et Hopkinsiensis.

Minister a valetudine a die 18 Maii 2003 usque in diem 1 Februarii 2005 meruit, primo ministro Yu Shyi-kun: eis annis contra epidemiam SARS bono successu egit etiamsi Ordo mundi sanitarius adiumenta rei publicae Sinarum praebere recusavisset. Iterum recenter, pandemia COVID-19 saeviente, Chen Chien-jen (qui praeses vicarius a die 20 Maii 2016 quattuor annos fungebatur) defensionem Taivanensium bene dirigebat.

Primus minister rei publicae Sinarum die 31 Ianuarii 2023 factus est, praeside Tsai Ing-wen.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]