Charybdis

E Vicipaedia
Fretum Siculum et duae rupes cum fabula Scyllae et Charybdis coniunctae. Tabula nono decimo saeculo picta.

Charybdis in mythologia Graeca est gurges marinus qui Ulixem in Odyssea vexavit. Itaque a mythographis recentioribus filia Posidonis/Neptuni et Gaiae/Terrae dicitur fuisse et helluo: cum enim aliquas boves Herculis vorasset, Iuppiter eam fulminavit atque in mare praecipitavit.

In Odyssea[recensere | fontem recensere]

Ab illo tempore, velut gurges voracissimus, in Siculo freto aestuat sub ima rupe prope Messanam in Trinacriae litore : et ter die fluctus cum piscibus navibusque usque ad harenam detegendam haurire dicebatur, ter die rursus evomere. Cum Ulixes illac navigaret, aestus Charybdis a Circe monitus[1] diligenter praecavit : nec tamen sine damno evasit, quod ex Italica parte freti, Scylla, monstrum alterum adhuc immanius, sex nautas intercepit atque voravit. Unde proverbium natum est : Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim.

Iterum in Odyssea Ulixes, cum Zeus navem ob boves Soliʂ profanatas fulminasset, naufragus et super malo navi erepto et fluitante sedens, ventis et fluctu praecipitatus in Charybdim rursus incidit nec eam vitare potuit. Cum vero malus a monstro sorberetur, ramum fici super introitum gurgitis patulae manu prehendit atque ita suspensus per horas expectavit dum lignum rursus evomeretur. Tunc demum ramum dimisit, in malum rursus cecidit atque incolumis abiit[2] .

Omnino Charybdis personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis aestuum et voraginum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Odyssea XII.102-110
  2. Odyssea XII.426-444

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Loci[recensere | fontem recensere]