Chanadinus Comes

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Chanadinus Comes
Res apud Vicidata repertae:
Chanadinus Comes: imago
Chanadinus Comes: imago
Nativitas: 10. saeculum; unknown value
Obitus: 11. saeculum; unknown value
Patria: Regnum Hungariae

Familia

Genitores: Doboka;

Chanadinus, Csanád, Cenad, vel Sunad fuit primus comes Comitatus Chanadiensis in Regno Hungarico primis decadibus XI saeculi. Chanadinus superavit et occisit Achtum––Ohtum vel Ajtony quoque appellatum––qui regnaverat in regione quae nunc Banat appellatur. Comitatus ac Diocesis Chanadiensis, et civitatis Morisenae, dehinc Cenad, nomina de ipso, creata sunt.

Monumentum Pugnae Victoriosae Civitate Szegedino

Vita[recensere | fontem recensere]

Auctor absconsus Gestae Ungarorum saeculo XIII scriptae––quem auctorem Hungarici Anonymum nuncupant––narrat Chanadinum nepotem regis Stephani Hungariensis (1000–1038) fuisse, et patrem eius Dobucam nomen habuisse. Secundum Legendam Maiorem Sancti Gerardi, compositam de variis scripturis saeculis XIII et XIV, Chanadinus, "miles valde honoratus," domino Achto proderat. Idem miles "ceteros dignitate precellebat." Haec verba non solum attestantur dignitas Chanadini sed etiam denotant ordo intricatus societatis Achti. Mox dominus suus ipsum interficere, quia Chanadinum ab aliis accusatus est, voluit. Huius coniurationis causa, miles ad regem Stephanum cucurrit, ubi Chanadinum baptizatus est, ac datus ius ducendi exercitum regis. Hic error Achti omen infelix erat, atque exitium regni sui properavit.

Rex Stephanus

Proelium[recensere | fontem recensere]

Imperator Basileios II

Accidit ut Achtum, qui habebat residentiam apud urbe Morisena iuxta flumen Morosium, usurparet "sibi potestatem super sales regis descendentes in Morosio." Achtum inveniri erat inimicum regis propterea quod potentia sua atque more adverso contra Sanctum Stephanum. Rex Hungariae, qui nepotem suum, Gyulam, antea exercitu superaverat, coepi certissime preparare subiugandum Achtum et Hungariam conmittendam.

Regnum Achti et Regnum Hungaricum. Territorium Achti pertinebat flumina Danubium, Morosium Ticiamque et tangebat Imperium Byzantium.
Impetus Militum Regiorum

Basilius II, imperator Graecorum et socius Achti, anno 1025 saeculi dura coelesti gaudio mutavit, ita Achtum factus est sine auxilio. Hungarici preparati sunt bello, et Chanadinum designaverunt ad ducendum exercitum dicens: "quis apcior [sic] inveniri potest Chanadino." Anno 1028 exercitus regis vici super exercitum Achti per secundam pugnam cum auxilio coelesti Sancti Georgii. Martyr voluit iurare militem validissimum Christi in somnio. Apparuit in forma leonis ad pedes et ait militi maesto: "Homo, quid dormis! Surge velociter, cane tuba, egredere in proelium et superabis tuum inimicum!" Milites intellexerunt ut signo Georgii vincent, et "laudaverunt Deum dicentes, Kyrie Eleison! Christe Eleison," et egressi sunt in pugnam. Mox exercitus Hungaricus vicit et Achtum mortuus est in pugna.

Legenda Lingua Excisa[recensere | fontem recensere]

Hac pugna facta, Chanadinus statui exigere monumentum aere perennius, et excidit linguam Achti ut hanc apportaret regi. Enim Gyula cum dolo apportavit caput Achti volens se presentare victor. Ad regem Stephanum, cum Gyula mendacium suum narraret, Chanadinus inquit: "si caput regi attulit, cur etiam linguam non apportavit?" Proinde Gyula "propter mendacium de curia domini regis ejectus est." Haec fabula belli notissima est.

Consecutiones[recensere | fontem recensere]

Praedictus rex uxorem castraque Achti cum omnibus appendiciis Chanadino dedit. Ipse comes comitatus factus est et provinciam deinde de seipso appellabant. Rex Stephanus statuit novam diocesem Sancto Gerardo episcopo.

Fontes[recensere | fontem recensere]