Chalcedon (urbs antiqua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chalcedon in litore orientali Propontidis posita.
Sanctae Euphemiae ecclesia basilica totius Chalcedonis fungitur.

Chalcedon (Graece: Χαλκηδών) fuit antiqua urbs maritima in Bithynia regione Asiae Minoris. Byzantium urbem opponens a meridie Scutarii (hodiernum Üsküdar) sita hodie pars urbis Istanbul nomine Kadıköy est, quod e nomine Graeco urbis derivatum est. Iam Herodotus in Historiis, Xenophon autem in Hellenicis[1], Lucius Flavius Arrianus demum in Anabasi urbis mentionem fecerunt. Praeter unam turrim nulla monumenta urbis relicta sunt.

Prope Bosporum exigua paeninsula in Propontidem incidit. Amnis nomine Chalcis vel Chalcedon, Turcice autem Kurbağalıdere ("amnis ranis plena") in sinum Fenerbahçe influit. Anno 685 a.C.n. ibi exules Megarenses condidere Chalcedonem coloniam, septendecim fere annos ante Byzantium.

Nomen Graecum ex Phoenicia lingua sumptum est significans "novum oppidum" (ut etiam Karthago).

Incolae clari[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I.1.22, 26, 35. I.3.1-12. IV.8.28 et 31. V.1.25.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Chalcedon" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)