Chaetacme

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chaetacme aristata, a, Krantzkloof Natuurreservaat.jpg

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Ulmaceae 
Genus : Chaetacme 
Species : C. aristata 
Chaetacme aristata 
Planch.  
Synonyma
Chaetacme microcarpa

Chaetacme est monotypicum plantarum florentium genus familiae Ulmacearum, unam speciem, Chaetacmen aristatam, continens. Anglice appellatur thorny elm[1]; lingua Gikuyu, muyuyu.[2] Ea est in Africa orientali occidentalique et Madagascaria endemica.[3]

Planta est frutex vel parva arbor, quae ad 10 m alta crescit. Cui sunt rami demissi angularesque, spinis ad 3.5 cm longis obtecti. Folia sunt lanceolata, ad 11 cm longa et 5 cm lata, apice acuta, marginibus laevibus vel serratis. Frutex est dioecius et sexu dimorphicus, floribus maribus femineisque in singulis plantis latis.[3][4]

Planta est hostis Volumni chaetacme, hemipteri familiae Miridarum.[5]

Spinosi plantae rami ut saepes in vicis Africanis adhibentur.[2][6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Trees & Shrubs of East Africa. Safari Patrol
  2. 2.0 2.1 FAO Glossary
  3. 3.0 3.1 JSTOR Plant Science.
  4. Arusha Region. The management and ecology of Tanzanian forests
  5. Linnavuori, R. (1996). Taxonomic studies of the Miridae (Heteroptera) of Africa and the Middle East. Acta Universitatis Carolinae Biologica 40 321-50.
  6. Bussmann, R. W., et al. (2006). Plant use of the Maasai of Sekenani Valley, Maasai Mara, Kenya. J Ethnobiol Ethnomed 2 22.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!