Ceviche

E Vicipaedia
Ars coquinaria Aequatoriensis: Ceviche de squillis et lemon,? cepa, lycopersica,? et quibusdam herbis. In quibusdam locis ponitur ketchup,? sinapis, et orange,? sed non sunt elementa praecipuarum recipe.?

Ceviche (nomen Hispanicum) est ferculum typicum? per litorales civitatum Latinoamericanarum occidentalium regiones, videlicet Aequatoriam, Columbiam, Tsiliam, et super omnes Peruviam. De cibo marino crudo e suco limoniorum vel lumiarum cum cepis capsicisque marinato conficitur.

Orthographiam fixam non habet: ceviche, cebiche, seviche reperiuntur atque linguá Quechua siwichi. Origo vocabuli nescitur,[1] quamquam verba Arabicum sikbāj, Hispanicum escabeche, Anglicum caveach sicut proavi suggeruntur. Hae omnia sunt modi piscium condiendorum vel marinandorum, sed omnibus his casibus necesse est pisces praecoquere. Praetenditur populos Peruviae ante adventum Hispanorum pisces crudos comedisse, sed in hac re auctores illius aevi inter se dissentiunt. Franciscus de Xerez, qui cum Francisco Pizardo ad Peruviam anno 1530 venerat, "gens" ait "sordida est, quae carnes crudas piscesque crudos comedit, maizium tam coctum quam crudum".[2] Sed Garcias Lasus de la Vega, auctor Hispanicus Incarum proles, nihil de piscibus crudis scripsit. Fructus citrorum, cuius sucus hodie in condituram recipitur, non ante saeculum XVI in Peruvia proveniebant, ubi recentius aromatica lumiarum varietas Sutil orta est, quae in ceviche adhiberi solet.

Ars coquinaria Peruviana: Ceviche de pisce cum cancha serrana (granis maizii montani) frustulisque ceparum et pane inlatum, chicha de jora apposita.

Ceviche ipso verbo non ante annum 1820 relatum est. Eo fere anno milites Peruviani cantilenam quasi-nationalem "La chicha" cantitare coeperunt (ab Iosepho de la Torre Ugarte scriptam, musico Iosepho Bernardo Alcedo), his lineis comprehensis:

Venga el sebiche, la guatia en seguida, que también convida y excita a beber:
Todo indio sostenga con el poto en mano que a todo tirano hay que aborrecer

("Veniat sebiche, insequente guatia quae roborat et ad bibendum incitat: Indus omnis, hirneam cichae sustinens, toto tyranno odium voveat!")[3] Multo recentius vates Arthurus Corcuera(es) de origine ceviche, ferculum iam nationale receptum, stilo mythopoëtico narravit:

No se debió a la osadía de los navegantes el ceviche ...
fueron los pescadores con limón y anzuelo ...
los inventores de su exquisitez.
Así la pituca corvina de alta mar,
la mudez del lenguado,
el mentiroso bonito,
el pejerrey de plebeya corona,
se contorsionan, brincan,
zapatean
palpitan en mis manos
antes de convertirse en bocado de dioses

("Ceviche non audaciae nautarum gratia habemus: piscatores, limoniis hamisque muniti, perfectionem eius primi invenerunt. Ita tiro corvina pelagica, mutitas paralichthyos, amia mentitrix, odontesthes coronam plebeiam gerens, se contorquent, saltitant, pulsant, manibus meis palpitant dum se in morsum divinum convertant").[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. El Cebiche no tiene ortografía precisa. No se conoce el origen de la palabra: Jorge Stanbury Aguirre, Gran Cocina Peruana (1995).
  2. Es gente suzia, comen carne y pescado todo crudo; el mayz comen cozido y tostado: Franciscus de Xerez, Verdadera relación de la conquista del Perú (1534) ed. 1547 f. 7v.
  3. [Guatia, caro ex herbis assa; poto, poculum e cortice cucurbitae siccato factum.] Iosephus de la Torre Ugarte, Iosephus Bernardus Alcedo, "La chicha", quae cantilena iam anno 1822 Limae in urbe bene cognita est: Correo Mercantil, Político y Literario no. 15 (23 Februarii 1822), cf. Víctor Rondón, "Las canciones patrióticas de José Bernardo Alzedo (1788-1878)" in Revista musical chilena vol. 68 no. 222 (2014)
  4. Arthurus Corcuera(es), "Alabanza de las comidas" in Prosa de Juglar (1992)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]