Jump to content

Cephalonesus

E Vicipaedia
(Redirectum de Cephalonesos)
Paludes salsae Cephalonesi.

Cephalonesus[1] (Graece Κεφαλονῆσος[2]), vel Dzharylgacz[3], est insula Ponti Euxini, et reapse lingua terrae a terra continente freto tenui separata. In septentrionali maris parte sita est, ad regionem Chersonensem pertinens. Sinum Dzharylgaczensem[4] a sinu Carcinite[5] separat. Insulae longitudo 42 chiliometra est, latitudo maxima 4 chiliometra. Inhabitabilis est.

  1. Amm. Marc. XXII 8, 40; cf. CephalonnesosPlinii Hist. nat. IV 93; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 466.
  2. Ptolemaei Geographia II 5, 8
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Джарылгач.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Джарылгачский залив.
  5. Pomponii Melae II 4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 46°1′48″N 32°46′48″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades