Centrum Europaeum Thuringiae

E Vicipaedia
Domus Zum Güldenen Sternberg, priscus domus praesidiaria Saxonica

Centrum Europaeum Thuringiae (Theodisce: Europäisches Informationszentrum Thüringen sive Haus Vaterland) reperitur media in urbe Erfordiae (via Regierungsstraße 72). Eius historicum nomen est Zum Güldenen Sternberg.

Aedificii historia[recensere | fontem recensere]

Quattuor ex angulis constat complexus; pone sunt pluria solida depositoria. Ut dynastiae Wettin membra casam usurpabunt ita militibus praesidiariis Saxonicis serviebat (Theodisce: Geleithaus). Protectionem stratariam praestabant mercenarii a dynasticis Wettin instituti. Nomen pristinum Schwarzburger Hof (1572) aedibus erat. Ex annis 1850-is casa redacta est caupona nomine Haus Vaterland.

Nostris in diebus hic sedet centrum informatorium Europaeum. Cuius scopus est Thuringienses certiores facere de labore instantiarum Bruxellensium.

Goethius Erfordiae[recensere | fontem recensere]

Ioannis Volfgangi Goethe vestigia Erfordiae minus bene sequi potueris quam Vimariae, ut constat. Mirum attamen, quia Goethius persaepe in urbe apud Hieram sita moratus est. Huc venire frequens necessarium fuit et propter officia et propter familiaritates varias quas poeta laureatus cum Erfordiensibus dominulis contraxerat. Accedunt causae quae ad cultum civilem attinet. Insuper sibi vinum providere indesinenter debuit.

Goethe tamquam vicarius ductoris Vimariensis hac in domo habitare solitus est; contiguum est palatium Moguntinorum gubernatorum. Tabula in fronte casae affixa de his omnibus memorat. Goethe visitabat gubernatorem Moguntinum Carolum Theodorum von Dalberg qui et nonnulla Goethiana inspiravisse videtur. Goethe utebatur etiam dominis Domus Dacheröden. Quae domus culturalis - secundum usum hodiernum - in vicinia est. Goethe histriones Vimarenses pluries ludere fecit Erfordiae annis 1790-is. Theatrum eis praelatum erant hodierna Atria Imperatoria, quae nuncupantur, in via Futterstraße.

Die 2 Octobris 1808, horis matutinis, Goethe convenit imperatorem Francogallorum Napoleonem Bonaparte. Tyrannus, cui residentia in citato palatio erat, Goethium invitaverat. Gigantes ambo in conclavi proiectis quibusdam praedito colloquebantur. Politicus homo Erfordiae tunc versabatur, ut Congressui principum interesset.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Centrum Europaeu Thuringiae spectant.