Centrarchus macropterus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Centrarchus macropterus.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Centrarchidae 
Genus : Centrarchus 
Species : Centrarchus macropterus 
Centrarchus macropterus 
(Lacépède, 1801)  

Centrarchus macropterus est piscis aquae dulcis qui in meridianis Civitatum Foederatarum regionibus endemicus est, sola species sui generis. Habitat in lacubus herbaceis stagnisque et in paludibus fundorum luteorum habentibus.

Centrarchi quinque annos vivere possunt; maximam longitudinem notam 30 cm et maximum pondus notum 500 g attingunt.

Nomen generis 'spinosum anum', nomen speciei 'longipinnim' significat; ambo nomina ex Palaeograece deducuntur.

Hic piscis vulgo volans (Anglice: flier) appellatur; unde navis submarina Classis Civitatum Foederatarum, anno 1943 constructa, Flier nominata est.

Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!