Cento (litterae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Faltonia Proba, scriptrix centonis saeculi IV

Cento (Graece: ὁ κέντρων) origine est vestimentum pannulis miseris fartum; postea in poesi sic poema variis versibus scriptorum notorum confectum appellari solet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cum iam apud Graecos Homerica et apud Romanos Vergiliana mutata essent, christiani hanc artem sibi ad fidem vulgandam adoptaverunt. Itaque verba pagana quasi nobilitabant! Tempore Byzantino famam habuerunt e.g. historiae biblicae (cf. Athenais) et opus praetitulatum Christus patiens versibus MMDCX Euripideis concinnatum.

Vergilius fonti erat e.g. pro narratione christiana Faltoniae Betitiae Probae circa annum 350 p.Chr.n., tragoedia Medea Hosidii Getae et Cento nuptialis infamis Ausonii. Nec Medio sic dicto Aevo nec temporibus recentioribus umquam mos centorum faciendorum interruptus est. Metellus, monachus quidam Tegernseensis (in Bavaria) saeculi XII, Qurininalia in honorem Sancti Quirini ex eclogis Vergilianis et odis Horatianis creavit. Laelius Capilupus anno 1535 poesim secundum Vergilium fecit vitam monachorum vapidam corruptamque plangens. Stephanus de Pleure in opere Sacra Aeneis (Lutetiae 1618) Christi Salvatoris res gestas in modum Francisci Petrachae cantavit.

Collectio centorum religiosorum Petrarchianorum Venetiis anno 1536 edita est, quam monachus franciscanus Maripetro curavit (Petrarca spirituale).

In musica[recensere | fontem recensere]

In musica autem compositiones fragmentis diversis complicatae lingua vernacula centone sive pasticcio nuncupantur. Antiphonarium Gregorii Magni, collectio cantuum variorum in Italia cultorum, a mediaevalibus hominibus quoque interdum cento vocabatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Theodor Verweyen, Gunther Witting: The Cento. A Form of Intertextuality from Montage to Parody. In: Heinrich F. Plett (ed.): Intertextuality. de Gruyter, Berolini 1991. p. 165–178, ISBN 3-11-011637-5
  • Alessia Fassina, Carlo M. Lucarini (ed.): Faltonia Betitia Proba: Cento Vergilianus. De Gruyter, Berolini 2015, ISBN 978-3-11-042652-6 (editio critica)
  • Faltonia Betitia Proba: Die Heilige Schrift kurz erzählt mit den Worten des Vergil - Cento Vergilianus. Übersetzt und kommentiert von Wolfgang Fels. Mit einem einleitenden Essay von Katharina Greschat (= Bibliothek der Mittellateinischen Literatur, Band 13). Hiersemann, Stuttgardiae 2017, ISBN 978-3-7772-1701-7
  • Anke Rondholz: The Versatile Needle. Hosidius Geta’s Cento Medea and Its Tradition. Berolini 2012.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]