Latinitas nondum censa

Cena nuptialis Carani Macedonis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cena nuptialis Carani, saeculo III a.C.n. ineunte in Macedonia celebrata, narrata est ab Hippolocho, Theophrasti discipulo, in epistula (nobis titulo Convivium cognita) quam contubernio Lynceo Samio misit. Textus fere integer huius epistulae usque hodie exstat quia ab Athenaeo ad initium libri IV Deipnosophistarum (128a-130d) citatur.

De convivis[recensere | fontem recensere]

Is Caranus fuerit fortasse prioris Carani, regi Alexandro socii, nepos,[1] sed de tali Carano nihil scimus. Ergo Phyllis Pray Bober "Caranum" re vera eundem ac Ptolemaeum Ceraunum fuisse adseverat, regem ab anno 281 a.C.n. usque ad 279 Macedoniae, qui anno 281 sororem suam Arsinoën in matrimonium duxit.[2] Novus maritus cum amicis viginti matrimonium celebravit, inter quos fuerunt et Hippolochus (nobis aliter ignotus) et Proteas pronepos Lanices regi Alexandro nutricis.

De ferculis[recensere | fontem recensere]

  • In aëneo disco aëris Corinthii panem aequabiliter latum convivis singulis datur, iuxta quem gallinae, anates, columbae, anseres et eiusmodi ferculorum copia;
  • allatus est alter discus argenteus, et super eo magnus panis, anser, lepus, haedus
  • aliique panes artifico pistorio elaborati cum columbis, turturibus, perdicibus et alia volucrum genera
  • allata deinde est argenteus discus qui suem assum valde magnum continebat in eo recubantem, alvum ostendentem et lautitiis omnibus refertam; inerant enim turdi, vulvae, ficedulae, vitelli ovorum affusi, ostrea, pectines
  • postea haedum quisque accepit disco impositum, ferventi iure tinctum
  • post compotationem vitreus discus appositus est, assis piscibus omne genus congestis plenus, distributaque est panaria cista Cappadocis panis
  • saltatricibus exitis apri cuique circumlati sunt, in quadratis lancibus auro praecinctis, argenteis iaculis transfixi

Extremae cenae tuba signum editum est, ut mos erat Macedonum;

  • tandem advectae sunt postremae mensae: bellaria omnibus data in canistris ebore textis ac omne genus placentae, Creticae, Samiae et Atticae cum propriis eorum tragematum loculis.

Convivae quasdam res ipsi ederunt, alias servis adstantibus dederunt, permultas domum retulerunt.

De vinis[recensere | fontem recensere]

Convivis omnibus, statim ut accubuerunt, praebita sunt argenteae phialae vino impletae; inter suem et haedum rursus biberunt. Post spectacula praestigiatricum incessit denuo meracior ac fervidior compotatio, vino Thasio, Mendaeo et Lesbio affuso et ingenti aurea patera cuique porrecta; Hippolochus Proteam aliis omnibus praebibisse dicit. Tandem Caranus poculis minoribus potationem auspicatus, pueros iussit in orbem circumire et omnibus miscere.

De spectaculis[recensere | fontem recensere]

Tertio ferculo immisso advenerunt cantores, tibicinae et Rhodiae sambucistriae fortasse nudae.[3] Iam irruperunt ministri Chytrorum Atheniensium ministri, deinde Ithyphalli, post scleropectae, ac mulieres praestigiatrices nudae, in caput se provolventes mucrones et ignem ore efflantes. Post compotationem chorus hominum centum ingressus est carmen nuptiale canentium. Secutae sunt eos saltatrices, aliae Nereidum, aliae nympharum cultu et ornatu. Ad extremam cenae partem Mandrogenes scurra ingressus est et cum muliere sua (annos iam plus quam octoginta nata) saltavit.

De donis[recensere | fontem recensere]

Convivis singulis, priusquam aedes introirent, aurea corolla data est, quinque stateres aestimata; mox dono datae sunt argenteae phialae quas ebiberunt. Postea coronae ex omnifariis floribus allatae sunt, additis aureis lentiscis qui tantum penderent quantum corolla prima. Mox intraverunt mulieres unguentaria vascula gestantes, unaquaeque duo, aurea fascia colligata, aureum alterum, alterum argenteum, quae cotylam caperent. Datus est postea porcus convivarum singulis una cum disco argenteo in quo iacebat; moxque haedus in disco altero iacens cum aureis cochlearibus. Tum Caranus dari mandavit panaria canistra, eburneis loris contexta, ut convivae aliis donis exonerati essent. Rursus allata sunt et corona et unguentaria vascula prioribus aequales.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dalby (1988) p. 41 n. 5
  2. Phyllis Pray Bober, Art, Culture, and Cuisine: ancient and medieval gastronomy (Sicagi: University of Chicago Press, 1999. ISBN 9780226062532)
  3. Hippolochus enim eas "ut arbitror et tum mihi visum est nudas" describit; "aiunt tamen quidam tunicis indutas fuisse"!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, "Hippolochus: The wedding feast of Caranus the Macedonian" in Petits propos culinaires no. 29 (1988) pp. 37-45; in The wilder shores of gastronomy edd. Alan Davidson, Helen Saberi (Berkeley Californiae: Ten Speed Press, 2002) pp. 288-297 reimpressum


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.