Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata" ab Ioanne Fouquet picta in libro horarum Stephani Chevalier (Museum Condé)
"Cena apud Pharisaeum celebrata" ab Iacobo Tissot picta (The Life of Our Lord Jesus Christ: Museum Brooklyn)

Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata est, secundum evangelium Lucae, ibique Iesus convocatus est. Textus sic sonat:

Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: "Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est." Et respondens Iesus dixit ad illum: "Simon, habeo tibi aliquid dicere." At ille ait: "Magister, dic."
"Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?" Respondens Simon dixit: "Aestimo quia is, cui plus donavit." At ille dixit ei: "Recte iudicasti." Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: "Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit." Dixit autem ad illam: "Remissa sunt peccata tua." Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: "Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?" Dixit autem ad mulierem: "Fides tua te salvam fecit; vade in pace!" (Evangelium secundum Lucam 7.36-50).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cenam apud Simonem Pharisaeum celebratam spectant (Christ at the feast of Simon, Anointing of Jesus Christ). (hic nexus fractus videtur)