Cena Alexandri Magni apud Mallos

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgotele, regis ipsius sculptore, adscripta et fortasse circa annum 325 facta

Cena apud Mallos in India ab Alexandro Magno celebratus est anno 326 a.C.n. exeunte seu 325 ineunte. Ibidem enim in obsidione urbis Mallorum graviter vulneratus est, sed mox ad sanitatem reversus. Ad convivium convitavit amicos suos et legatos qui eo a populis Mallorum et Oxydracarum missi sunt; lectos ad numerum 100 in tabernaculo suo symposiaco ordinavit. Cenam describit brevius Diodorus Siculus (Bibliotheca historica 17.100.1-3), longius Quintus Curtius Rufus:

Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei lecti modicis intervallis positi erant; lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu, aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis, in illo convivio ostendens. Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis, et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus. Invidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis. Eadem igitur in conuiuio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit, et postulare ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate, vel de illius ignavia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est (Q. Curtius, Historiae 9.7.15-17).


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.