Celtis barbouri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Familia : Cannabaceae 
Genus : Celtis 
Species : C. barbouri 
Celtis barbouri 
Chaney  

Celtis barbouri (binomen a Radulpho Chaney anno 1927 statuta) est species praehistorica arborum fructiferorum familiae Cannabacearum in Serica aevo Pleistocaeno sponte crescens eisdem fere locis ubi hodie Celtis sinensis et C. bungeana florent. Semina huius speciei a Georgio Barbour anno 1924 primum reperta sunt.

Iuxta ossa hominidarum speciei Hominis erecti annis inter 500 000 et 250 000 viventium, in speluncis Zhoukoudian iacentia, semina arboris generis Celtis, partim combusta, reperta sunt.[1] An hominidae ipsi fructus coquebant et comedebant, incertum manet.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ralph W. Chaney, "The Occurrence of Endocarps of Celtis Barbouri At Choukoutien" in Acta geologica Sinica vol. 14 (1935) pp. 99–118 pagina prima. Chia Lan-po, The Cave Home of Peking Man (Pechini: Foreign Languages Press, 1975) pp. 42-43
  2. Lewis R. Binford, Chuan Kun Ho, "Taphonomy at a Distance: Zhoukoudian, "The Cave Home of Beijing Man"?" in Current Anthropology vol. 26 (1985) pp. 413-442 JSTOR

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • Biodiversity