Cellula microglialis

E Vicipaedia
Microglia quiescens cum multis ramis.
Cellulae microgliales traumate cerebrali accitae macrophagorum vice funguntur.

Cellulae microgliales alias microglia alias cellulae Hortegae sunt genus cellularum glialium quae eodem munere in systemate nervoso centrali funguntur atque macrophagocyti in cetero corpore hoc est corpora aliena adoriuntur et phagocytant, sorbent etiam detrimenta aliarum cellularum. Non ex ectodermate embryonis oriuntur ut ceterae cellulae nervosae sed ut monocyti e mesodermate et organo hematopoieticoː ita ad systema immunitatis potius quam ad systema nervosum pertinere videre possunt[1].

Non unum munus eis estː substantias chemicas quoque emittunt quae ceteras cellulas in cerebro crescentes moderantur. Sed substantiae toxicae quas contra corpora aliena immittunt damna cellulis circumiacentibus inicere possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 5.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 p.169.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]